Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] At ille latere sciebat, non vivere. Multum autem interest, utrum vita tua otiosa sit an ignava. Numquam aliter hanc villam Vatia vivo praeteribam, quam ut dicerem: " Vatia hic situs est." Sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et venerabile, ut etiam, si quid illi simile est, mendacio placeat. Otiosum enim hominem seductum existimat vulgus et securum et se contentum, sibi viventem, quorum nihil ulli contingere nisi sapienti potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.