Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19] " Quid ergo ? " inquis, " muta animalia perturbate et indisposite moventur ? " Dicerem 1 illa perturbate et indisposite moveri, si natura illorum ordinem caperet; nunc moventur secundum naturam suam. Perturbatum enim id est, quod esse aliquando et non perturbatum potest; sollicitum est, quod potest esse securum. Nulli vitium est, nisi cui virtus potest esse; mutis animalibus talis ex natura sua motus est.
1 dicerem later MSS.; dicere BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.