Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23] Non trecentis, sed omnibus mortalibus mortis timor detrahi debet. Quomodo illos doces malum non esse ? Quomodo opiniones totius aevi, quibus protinus infantia inbuitur, evincis ? Quod auxilium invenis 1 inbecillitati humanae ? Quid dicis, quo inflammati in media pericula inruant ? Qua oratione hunc timendi consensum, quibus ingeni viribus obnixam contra te persuasionem humani generis avertis ? Verba mihi captiosa conponis et interrogatiunculas nectis ? Magnis telis magna portenta feriuntur.
1 After invenis, Gertz removed quid dicis ...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.