Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11] Quomodo," inquis, "hoc effici poterit?" Adsidua intentione; si nihil egerimus nisi ratione suadente. Hanc si audire volueris, dicet tibi: relinque ista iamdudum, ad quae discurritur. Relinque divitias, aut periculum possidendum aut onus. Relinque corporis atque animi voluptates; molliunt et enervant. Relinque ambitum; tumida res est, vana, ventosa, nullum habet terminum, tam sollicita est, ne quem ante se videat, quam ne quem post se. 1 Laborat invidia et quidem duplici; vides autem, quam miser sit, si is cui invidetur et invidet.
1 ne quem post se Hense; ne se VPb; ne post se later MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.