Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] Male mihi esse malo quam molliter; male 1 nunc sic excipe, quemadmodum a populo solet dici: dure, aspere, laboriose. Audire solemus sic quorundam vitam laudari, quibus invidetur: "molliter vivit"; hoc dicunt: " mollis est." Paulatim enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur. Quid ergo? Viro non vel obrigescere satius est? Deinde idem delicati timent, 2 cui vitam suam fecere similem. Multum interest [p. 242] inter otium et conditivum. "
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.