Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12] Intersit aliquid inter clamorem theatri et scholae; est aliqua et laudandi decentia. 1 Omnia rerum omnium, si observentur, indicia sunt et argumentum morum ex minimis quoque licet capere: inpudicum et incessus ostendit et manus mota et unum interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum. Inprobum risus, insanum vultus habitusque demonstrat. Illa enim in apertum per notas exeunt; qualis quisque sit, scies, si quemadmodum laudet, quemadmodum laudetur, aspexeris.
1 dicentia Koch; licentia LPb; scientia later MSS. Gertz conj. diligentia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.