Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27] Quae causa in speculo imagines exprimat, sciet sapiens; illud tibi geometres potest dicere, quantum abesse debeat corpus ab imagine et qualis forma speculi quales imagines reddat. Magnum esse solem philosophus probabit; quantus sit, mathematicus, qui usu quodam et exercitatione procedit; sed ut procedat, impetranda illi quaedam principia sunt. Non est autem ars sui iuris, cui precarium fundamentum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.