Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] Honesta," inquit, "res est laeta paupertas." Illa vero non est paupertas, si laeta est. Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Quid enim refert, quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut feneret, si alieno inminet, si non adquisita sed adquirenda computat ? Quis sit divitiarum modus, quaeris ? Primus habere quod necesse est, proximus quod sat est. VALE.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.