previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[279]

[280] devexo olympo inclinato in noctem caelo.

[282] pellibus in morem cincti aut in morem Herculis: aut certe sacerdotum: aut 'ex more', quia Pan, deus Arcadiae, pellitus sit, unde Euander.

[283] et mensae grata secundae dona ferunt quia, ut diximus una carnis fuerat, altera pomorum. mensae autem secundaequae sunt alioquin gratae.

[284] cumulantque oneratis lancibus aras id est reddunt exta.

[285] salii salii sunt, qui tripudiantes aras circumibant. saltabant autem ritu veteri armati post victoriam Tiburtinorum de Volscis. sunt autem salii Martis et Herculis, quoniam Chaldaei stellam Martis Herculeam dicunt: quos Varro sequitur. et Tiburtes salios etiam dicaverant. quidam hos a saltu appellatos tradunt. quos alii a Numa institutos dicunt, ut arma ancilia portantes saltarent: ergo bene a saltu appellati. horum numerum Hostilius addidit; nam duo sunt genera saliorum, sicut in saliaribus carminibus invenitur: Collini et Quirinales, a Numa instituti, ab Hostilio vero pavorii et pallorii instituti. habuerunt sane et Tusculani salios ante Romanos. alii dicunt Salium quendam Arcadem fuisse, qui Troianis iunctus hunc ludum in sacris instituerit. non nulli tamen hos a Dardano institutos volunt, qui Samothracibus diis sacra persolverent. quidam etiam dicunt salios a Morrio, rege Veientanorum, institutos, ut Halesus, Neptuni filius, eorum carmine laudaretur, qui eiusdem regis familiae auctor ultimus fuit.

[288] lavdes herculeas et facta ferunt senes tantum voce laudes Herculis exsequebantur, iuvenes et gestu corporis eius facta monstrabant. unde ibi inmorandum est 'hic iuvenum chorus', ut 'salii' iuvenibus conveniant, carmina ad senes pertineant. et bene senes facta Herculis canunt, quorum aetas scire et interesse gestis Herculis potuit, antequam is ab hominibus transiret ad deos. sane quaeritur cur huic deo aperto capite sacrum fiat. legitur enim in libris antiquioribus ipsius admonitio his verbis 'mihi detecto vertice cuncti sacrificanto'. et fuit observatio ne quis in aede Herculis eius habitum imitaretur: signum enim eius operto capite est. constat tamen ante adventum in Italia Aeneae aram Herculi consecratam, ab Aenea vero morem operiendorum capitum inductum, sicut aitpurpureo adopertus amictu” . prima novercae monstra bene 'prima'; nam et alia omnia Iunonis insidiis pertulit. fabula autem hoc habet. Hercules natus est cum Iphiclo, Amphitryonis filio. sed cum Iuno duos serpentes inmisisset Herculi, Iphiclus de cunis terrore lapsus suo vagitu excitavit parentes. qui cum surrexissent, viderunt Herculem angentem manibus angues inmissos ei novercalibus odiis.

[289] eliserit praefocaverit. et hunc versum iunge: unum est enim 'monstra' et 'angues'.

[291] Troiamque ut supra diximus, Troiam Hercules evertit propter negatos sibi a Laomedonte equos divino semine procreatos et Hesionae nuptias, quam a ceto liberaverat, necato patre eius Laomedonte. sane critici frustra culpant Vergilium, quod praesentibus Troianis Troiae laudari introduxit excidium, non respicientes quia hoc ratio fecit hymnorum, quibus aliquid subtrahere sacrilegium est. alii magis hoc in solacium Aeneae cantatum posse accipi tradunt: nam quod Herculi datur, Graecis aufertur. et potest oblitteratus dolor videri [praeteritus], quando ad fatalem terram perventum est, sicut alibi ait Aeneasillic fas regna resurgere Troiae” , ut ibi iam dixeratsalve fatis mihi debita tellus” , quia expectatus venerat solo Laurenti arvisque Latinis. oechaliamque Oechalia civitas in Euboea insula fuit, cuius Eurytus rex Iolen filiam denegavit Herculi, victori certamine sagittarum ante promissam, ideo quod eum fuerat filius dehortatus, dicens ab Hercule et Megaram uxorem et ex ea filios interemptos, quod factum fuerat Iunonis instinctu. unde iratus Hercules propter nuptias sibi denegatas, eversa civitate, interemit Eurytum et Iolen sustulit. mille pro multis.

[292] mille labores rege sub evrystheo cuius asperrima imperia sustinuerat Hercules voluntate Iunonis: nam hoc est quod dicit 'fatis Iunonis', id est voluntate: vel certe responsis, quae Eurystheo in Herculem dederat. et quidam bono auspicio 'fatis Iunonis' positum volunt, hoc est quam etiam Troiani gravem sustinent, ut dei iuventur exemplo, qui tametsi multis eius instinctu subiacuerit aerumnis, virtute tamen ad divinitatem pervenerit.

[293] nubigenas de Ixione et Nube procreatos Centauros, ut superius diximus. Pindarusopsum, cum equas pasceret, incestasse eas, inde Centauros natos dicit.

[294] hylaevmque pholumque Hylaeum Theseus interemit, Pholus vero Herculem suscepit hospitio eo tempore, quo ad expugnandos Centauros esset profectus: Lucanushospes et Alcidae magni, Phole” . unde apparet per poeticam licentiam nomina esse pro nominibus posita. alii Pholum non abhorrere a vera historia tradunt. Pholus enim dum miratur sagittas Herculis, quibus tot Centauros interfecerat, una ex illis in pedem eius decidit, cuius vulnere sanari non potuit. cresia mactas prodigia 'mactas' bene ad leonem, quem interemit, refertur: nam Cretensem taurum non mactavit, sed cum eum incolumem ad Eurystheum perduxisset, ille eum licet flammas vomuisse dictus sit, inlectus pulchritudine, in Atticam regionem reliquit. qui cum Marathonem vastaret, a Theseo postea occisus est. uno tamen verbo utrumque saepe concluditur, aliquotiens una pars, utdisce puer virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliis” . alii 'mactas' ad Centauros sicut ad leonem referri volunt.

[295] nemeae sub rupe Nemea silva est vicina Thebis, in qua Hercules interemit leonem, qui Lunae filius et invulnerabilis dictus est. 'Nemeae' autem anapaestus est: nam et 'ne' et 'me' breves sunt.

[296] stygii tremvere lacus id est inferni, quo tempore descendit ad rapiendum Cerberum.

[297] ossa super recubans aut ad terrorem dictum est: aut certe illud est quod etiam supra diximus, Cerberum esse terram, quae corpora sepulta consumit; nam inde Cerberus dictus est quasi κρεοβόρος. alii pueriliter volunt a Cerbero Amphiarai ossa consumi, qui hiatu terrae secundum Statium descendit ad inferos. semesa 'semensum' non dicimus, sicut nec 'ensum': nam 'esum' facit et 'comesum'.

[298] nec te vllae facies 'facies', id est species, more suo: vel periculorum vices multae, utnova mi faciesetquae scelerum facies” : subauditur tamen 'terruere'. ipse typhoeus et hoc poetice; nam si interemit Centauros, quemadmodum etiam Gigantum interfuit proelio, qui ante innumeros annos fuisse dicuntur? ergo 'non terruit' pro 'non terreret' vel 'terruisset', ut sit 'nec te Typhoeus ipse terreret'.

[299] non te rationis egentem litotes figura; nam minus dixit et plus intellegimus: hoc enim dicit: prudentissimum te non circumvenit Lernaeus anguis, id est hydra, turba capitum. et est talis figura, qualismunera nec sperno” . aliis amphibolia videtur. <nam> si ordinaveris 'non te Lernaeus turba capitum circumstetit anguis', remanet 'rationis egentem', <si 'non te rationis egentem'> ordinaveris, remanet 'Lernaeus t. c. c. a.' et est: non eguisti ratione cum te Lernaeus anguis circumstetit capitum turba. praeter haec quae Herculem hoc loco poeta fecisse memoravit, alia facta Herculis haec sunt. superatus aper Erymanthius; post cerva; item Stymphalides aves, quae alumnae Martis fuisse dicuntur, quae hoc periculum regionibus inrogabant, quod cum essent plurimae, volantes tantum plumarum de se emittebant, ut homines et animalia necarent, agros et semina omnia cooperirent. inde ovilia Elidensium regis, quae stercore animalium congesto pestilentiam tam suis quam vicinis regionibus creaverant, inmisso Alpheo flumine purgavit et regionibus salubritate reddita, ipsum regem negata sibi mercede interemit. inde equos Diomedis Thracis, qui humanis carnibus vescebantur, abduxit. inde ad Hippolytae cingulum petendum perrexit eamque ablato cingulo superavit. ad Geryonem autem, sicut iam supra dictum est, navi aenea navigavit tergo leonis velificans, ibique primum canem, Echidnae filium, peremit, deinde Eurytiona pastorem, Martis filium, novissime Geryonem, cuius abduxit armenta. item ad Hesperidas perrexit, et Antaeum, filium Terrae, victum luctatione necavit. inde in Aegypto Busiridem necavit, qui advenientes hospites immolare consueverat. post Prometheum, Iovis imperio in Caucaso monte religatum, occisa sagittis aquila liberavit. Acheloum etiam fluvium, qui se propter Deianiram, Oenei filiam, certando cum Hercule in formas varias commutabat, mutatum in taurum, avulso ab illo cornu, victoria cedere conpulit. post Lycum regem, qui, se apud inferos constituto, Megaram uxorem eius temptaverat, reversus peremit: propter cuius necem Iuno ei insaniam misit, ut uxorem necaret ac filios. qui post, recepta sanitate, cum expiationem parricidii ab Apolline petisset nec ab eo responsa meruisset, ira concitus cortinam ipsam et tripodem Apollinis sustulit: ob quod iratus Iuppiter eum Omphalae servire praecepit. cuius finis humanitatis talis fuit. cum Deianiram coniugem per fluvium, in quo Nessus Centaurus commeantes transvehebat, etiam Hercules transvehere vellet, ausus est Nessus occulte Deianiram de stupro interpellare. quod cum Hercules agnovisset Nessum peremit. sed Nessus moriens Deianiram monuit, ut sanguinem suum exceptum servaret, et si quando advertisset Herculem altera femina delectari, sanguine ipso vestem inlitam marito daret, per quam vindicari posset. sed Deianira cum audisset maritum Iolen, Euryti Oechaliensis amare filiam, vestem tinctam Nessi sanguine Lichae servo dedit ad eum perferendam. qui cum Herculi in Oeta occurrisset, munus uxoris tradidit. quam cum ille Iovi sacrificaturus induisset, tanto corporis ardore correptus est, ut non invento remedio pyram construi iuberet donatisque Philoctetae sagittis peteret ab eo ut cremaretur. quo facto inter deos relatus est.

[301] salve hic 'salve' sic dictum est ut alibisis felix” . hic Divus Fidius solus dicitur, quod solus fidem fecit <esse> se Iovis filium. vera iovis proles nullus enim humano sanguine procreatus tanta perficeret.

[302] dexter adi id est propitius. pede secundo omine prospero.

[303] super omnia caci id est hoc factum laudant ultra omnia. et sic est dictum, utsed te super omnia dona unum oro” . et bene, quantum ad ipsos pertinet, rem maiorem et sibi utiliorem servavere post omnia: quia ita saepe fit, ut ea quae in praesente aguntur, fabulis omnibus postea addantur, et quae experti erant, potiora videantur ignotis, et fides habeatur illis quae audierant ex his quae viderant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: