previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [13] an me censetis, patres conscripti, quod vos inviti secuti estis, decreturum fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur, ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur, ut decernerentur supplicationes mortuo1? nihil dico cui2. fuerit ille L. Brutus3 qui et ipse dominatu regio rem publicam liberavit et ad similem virtutem et simile factum stirpem iam prope in4 quingentesimum annum propagavit: adduci tamen non possem ut quemquam mortuum coniungerem cum deorum5 immortalium religione; ut, cuius sepulcrum usquam6 exstet ubi parentetur, ei publice supplicetur. ego vero eam sententiam dixissem7 ut me adversus populum Romanum, si qui8 accidisset gravior rei publicae casus, si bellum, si morbus, si fames, facile possem defendere; quae partim iam sunt, partim timeo ne impendeant. sed hoc ignoscant di immortales velim et populo Romano qui id non probat, et huic ordini qui decrevit invitus. [14] quid? de reliquis rei publicae malis licetne dicere? mihi vero9 licet et semper licebit dignitatem tueri, mortem contemnere. potestas modo veniendi in hunc locum sit: dicendi periculum non recuso. atque utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse potuissem! non quo profici potuerit aliquid, sed ne unus modo consularis, quod tum accidit10, dignus illo honore, dignus re publica inveniretur. qua quidem ex re magnum accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani beneficiis usos L. Pisonem ducem optimae sententiae non secutos. idcircone nos populus Romanus consules fecit ut in altissimo11 gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus? non modo voce nemo L. Pisoni12 consulari13 sed ne voltu quidem adsensus est. [15] quae, malum, est ista voluntaria servitus? fuerit quaedam necessaria; neque ego hoc ab omnibus eis desidero qui sententiam consulari loco dicunt. Alia causa est eorum quorum silentio ignosco; alia eorum, quorum vocem requiro. quos quidem doleo in suspicionem populo Romano venire non metu14, quod ipsum esset turpe, sed alium alia de causa deesse dignitati suae.


1 mortuorum D

2 cui c: cui' n: qui Vst

3 L. Brutus Bruuius V (ui = Lu.)

4 iam prope in V: in prope ns: prope in c: in t

5 deorum om. V

6 usquam h: nusquam cett.

7 dixissem P. C. D

8 si qui Vns: si quis c: si quid t

9 dicere mihi. Verum cns: mihi dicere verum t

10 accidit V

11 altissimo amplissimoque V2

12 Pisoni Vn2s: Pisonis cett.

13 consulari V cn2s2, ed. R: consularis n1s1t

14 non metu D: non modo metus V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: