[28]
quod si, ut mihi a quibusdam eius
familiaribus dictum est, omnis eum quae habetur contra
voluntatem eius oratio graviter offendit, etiam si nulla inest
contumelia, feremus amici naturam. sed idem illi ita mecum
loquuntur1: 'non idem tibi adversario Caesaris licebit quod
Pisoni socero,' et simul admonent quiddam quod cavebimus:
'nec erit iustior in senatum non veniendi morbi causa quam
mortis.'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 mecum locuntur V: mecum D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.