[90]
mortem me timuisse dicis. ego vero ne immortalitatem
quidem contra rem publicam accipiendam putarem, nedum
emori cum pernicie rei publicae vellem. nam qui pro re
publica vitam ediderunt1—licet me desipere dicatis—numquam
me hercule eos mortem potius quam immortalitatem
adsecutos putavi. ego vero si tum illorum impiorum ferro
ac manu concidissem, in perpetuum res publica civile praesidium
salutis suae perdidisset. quin etiam si me vis aliqua
morbi aut natura ipsa consumpsisset, tamen auxilia posteritatis
essent imminuta, quod peremptum esset mea morte id
exemplum qualis futurus in me restituendo2 fuisset senatus
populusque Romanus. an, si umquam vitae cupiditas in
me3 fuisset, ego mense Decembri mei consulatus omnium
parricidarum tela commossem4? quae, si xx quiessem dies56,
in aliorum vigiliam7 consulum recidissent. quam ob rem,
si vitae cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo
mortis cupiditas mea turpior fuisset cum pernicie civitatis.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.