previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. haec ego in urbe provideo1: facilis est circumspectus unde exeam, quo progrediar, quid ad dexteram, quid ad sinistram sit. num idem in Appennini tramitibus facere2 potero? in quibus etiam si non erunt insidiae, quae facillime esse poterunt, animus tamen erit sollicitus, ut nihil possit de officiis legationis attendere. sed effugi insidias, perrupi Appenninum: nempe in Antoni congressum conloquiumque veniendum est. quinam locus capietur? si extra castra, ceteri viderint: ego me vix tuto3 futurum puto. Novi hominis furorem, novi effrenatam violentiam. cuius acerbitas morum immanitasque naturae ne vino quidem permixta temperari solet, hic ira dementiaque inflammatus adhibito fratre Lucio, taeterrima belua, numquam profecto a me sacrilegas manus atque impias abstinebit. [27] memini conloquia et cum acerrimis hostibus et cum gravissime dissidentibus4 civibus. Cn. Pompeius, Sexti filius, consul me praesente, cum essem tiro in eius exercitu, cum P. Vettio Scatone, duce Marsorum, inter bina castra conlocutus est: quo5 quidem die6 memini Sex. Pompeium, fratrem consulis, ad conloquium ipsum Roma venire, doctum virum atque sapientem. quem cum Scato salutasset, 'quem te appellem?' inquit. at ille 'voluntate hospitem, necessitate hostem.' erat in illo conloquio aequitas; nullus timor, nulla suberat suspicio; mediocre etiam odium. non enim ut eriperent nobis socii civitatem, sed ut in eam reciperentur petebant. Sulla cum Scipione inter cales et Teanum, cum alter nobilitatis florem, alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus, de suffragiis populi, de iure7 civitatis leges inter se et condiciones8 contulerunt. non tenuit omnino conloquium illud fidem: a vi tamen periculoque afuit.


1 provideo providero b: praevideo cett.

2 facere om. t

3 me vix tuto (tutum Halm) futurum Müller ex Halmii coni.: me vi ac toto futurum t: mortem actutum (acutum b: actuum n1) futuram bnv

4 dissidentibus t: dissentientibus bnv

5 quo btv: quod ns

6 die supplevi (tempore suppl. Ernesti

7 de iure t: et de iure cett

8 leges inter se et condiciones Garatoni: legis inter se condiciones codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: