previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. decepti1, inquam, sumus, patres conscripti: Antoni est acta causa ab amicis eius, non publica. quod videbam equidem sed quasi per caliginem: praestrinxerat2 aciem animi D. Bruti salus. quod si in bello dari vicarii solerent, libenter me ut D. Brutus emitteretur pro illo includi paterer. atque3 hac voce Q. [4] Fufi capti sumus: 'ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus quidem potestate4 futurum se dixerit?' durum videbatur: itaque fracti sumus, cessimus. recedit5 igitur a Mutina? 'nescio.' paret senatui? 'credo,' inquit Calenus 'sed ita ut teneat dignitatem.' valde hercules vobis laborandum est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae maxima est; Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, retineatis, ut eam per vos reciperet quam per se perdidit. si iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse: quamquamsed hoc malo dicere, audirem: stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas. at non est integrum: constituta legatio est. [5] quid autem non integrum est sapienti quod restitui potest? cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis perseverare in errore6. posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. discussa est illa caligo quam paulo ante dixi; diluxit, patet, videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a nostris. attendistis paulo ante praestantissimi viri quae esset oratio. 'maestam' inquit 'domum offendi, coniugem, liberos. admirabantur boni viri, accusabant amici quod spe pacis legationem suscepissem.' nec mirum, P. Servili: tuis enim severissimis7 gravissimisque sententiis omni est non dico dignitate sed etiam spe salutis spoliatus Antonius. [6] ad eum ire te legatum quis non miraretur8? de me experior: cuius idem consilium quod tuum sentio quam reprehendatur. nos reprehendimur soli? quid? vir fortissimus Pansa sine causa paulo ante tam accurate locutus est tam diu? quid egit nisi uti falsam proditionis a se suspicionem depelleret? Vnde autem ista suspicio est? ex pacis patrocinio repentino quod subito suscepit eodem captus errore quo nos. [7]

quod si est erratum, patres conscripti, spe falsa atque fallaci, redeamus in viam. optimus est portus paenitenti mutatio consili.


1 decepti, decepti bv

2 praestrinxerat st (-ant t): perstrinx. bnv

3 atqui Naugerius (2)

4 potestate v: potestatem cett.

5 recedet tv

6 in errore perseverare tv

7 severissimis Gulielmius: verissimis codd.

8 miretur s, ut voluit Ernesti

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: