[15]
quaero igitur a te, L. Piso, nonne oppressam
rem publicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam
facinerosi recepti sint? quos nondum tantis parricidiis contaminatos
vix ferebamus, hos nunc omni scelere coopertos1
tolerabilis censes civitati fore? aut isto tuo, mihi crede,
consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus, vitam inopem
et vagam persequamur, aut cervices latronibus dandae atque
in patria cadendum est2. Vbi sunt, C. Pansa, illae cohortationes
pulcherrimae tuae quibus a te excitatus senatus,
inflammatus populus Romanus non solum audivit sed
etiam didicit nihil esse homini Romano foedius servitute?
idcircone saga sumpsimus,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.