[2]
quod iam diu non fecissent,
non sine causa videbantur. accessit consul hortator. at
qui consul! si prudentiam quaerimus, qui minime falli
posset; si virtutem, qui nullam pacem probaret nisi cum
cedente1 atque victo; si magnitudinem animi, qui praeferret
mortem servituti. vos autem, patres conscripti, non
tam immemores vestrorum gravissimorum decretorum videbamini
quam spe adlata deditionis quam amici pacem
appellare mallent2 de imponendis, non accipiendis legibus
cogitare. auxerat autem meam quidem spem, credo item
vestram, quod domum Antoni adflictam maestitia audiebam,
lamentari uxorem3. hic etiam fautores Antoni quorum in
voltu habitant oculi mei tristiores videbam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.