[5]
quid autem non integrum
est sapienti quod restitui potest? cuiusvis hominis est
errare; nullius nisi insipientis perseverare in errore1. posteriores
enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse.
discussa est illa caligo quam paulo ante dixi; diluxit, patet,
videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a
nostris. attendistis paulo ante praestantissimi viri quae
esset oratio. 'maestam' inquit 'domum offendi, coniugem,
liberos. admirabantur boni viri, accusabant amici quod
spe pacis legationem suscepissem.' nec mirum, P. Servili:
tuis enim severissimis2 gravissimisque sententiis omni est non
dico dignitate sed etiam spe salutis spoliatus Antonius.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.