previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Desideras tibi scribi a me, quid sentiam de hac quaestione iactata 1 apud nostros: an iustitia, fortitudo, prudentia ceteraeque virtutes animalia sint. Hac subtilitate effecimus, Lucili carissime, ut exercere ingenium inter inrita videremur et disputationibus nihil profuturis otium ferere. Faciam quod desideras, et quid nostris videatur, exponam. Sed me in alia esse sententia profiteor: puto quaedam esse, quae deceant phaecasiatum palliatumque. Quae sint ergo quae antiquos moverint, vel quae sint quae antiqui moverint, dicam,

[2] Animum constat animal esse, cum ipse efficiat, ut simus animalia, cum ab illo animalia nomen hoc traxerint. virtus autem nihil aliud est quam animus quodammodo se habens; ergo animal est. Deinde virtus agit aliquid; agi autem nihil sine impetu potest. Si impetum habet, qui nulli est nisi animali, animal est. " Si animal est," inquit, " virtus, habet ipsa virtutem."

[3] Quidni habeat se ipsam ? Quo modo sapiens omnia per virtutem gerit, sic virtus per [p. 284] se. " Ergo," inquit, " et omnes artes animalia sunt et omnia, quae cogitamus quaeque mente conplectimur. Sequitur, ut multa millia animalium habitent in his angustiis pectoris, et singuli multa simus animalia aut multa habeamus animalia."

Quaeris, quid adversus istud respondeatur ? Unaquaeque ex istis res animal erit; multa animalia non erunt. Quare ? Dicam, si mihi accommodaveris subtilitatem et intentionem tuam. [4] Singula animalia singulas habere debent substantias; ista omnia unum animum habent; itaque singula esse possunt, multa esse non possunt. Ego et animal sum et homo, non tamen duos esse nos dices. Quare ? Quia separati debent esse. Ita dico: alter ab altero debet esse diductus, ut duo sint. Quicquid in uno multiplex est, sub unam naturam cadit; itaque unum est.

[5] Et animus meus animal est et ego animal sum, duo tamen non sumus. Quare ? Quia animus mei pars est. tunc aliquid per se numerabitur, cum per se stabit. Ubi vero alterius membrum erit, non poterit videri aliud. Quare ? Dicam: quia quod aliud est, suum oportet esse et proprium et totum et intra se absolutum. [6] Ego in alia esse me sententia professus sum. Non enim tantum virtutes animalia erunt, si hoc recipitur, sed opposita quoque illis vitia et [p. 286] adfectus, tamquam ira, timor, luctus, suspicio. Ultra res ista procedet; omnes sententiae, omnes cogitationes animalia erunt. Quod nullo modo recipiendum est. Non enim quicquid ab homine fit, homo est.

[7] " Iustitia quid est ? " inquit. Animus quodammodo se habens. " Itaque si animus animal est, et iustitia." Minime. 2 Haec enim habitus animi est et quaedam vis; idem animus in varias figuras convertitur et non totiens animal aliud 3 est, quotiens aliud facit. Nec illud, quod fit ab animo, animal est. [8] Si 4 iustitia animal est, si fortitudo, si ceterae 5 virtutes, utrum desinunt esse animalia, subinde autem 6 rursus incipiunt, an semper sunt ?

Desinere virtutes non possunt. Ergo multa animalia, immo innumerabilia, in hoc animo versantur.

[9] " Non sunt," inquit, " multa, quia ex uno religata sunt et partes unius ac membra sunt." Talem ergo faciem animi nobis proponimus, qualis est hydrae multa habentis capita, quorum unumquodque per se pugnat, per se nocet. Atqui nullum ex illis capitibus animal est, sed animalis caput, ceterum ipsa unum animal est. Nemo in Chimaera leonem animal esse dixit aut draconem; hae partes erant eius; partes autem non sunt animalia. Quid est, quo colligas iustitiam animal esse ? " [10] Agit," inquit, " aliquid et prodest. Quod autem agit et prodest, impetum [p. 288] habet; quod autem impetum habet, 7 animal est." verum est, si suum impetum habet; suum autem non habet, 8 sed animi. [11] Omne animal, donec moriatur, id est, quod coepit; homo, donec moriatur, homo est, equus equus, canis canis. 9 Transire in aliud non potest. Iustitia, id est animus quodammodo se habens, animal est. Credamus; deinde animal est fortitudo, id est animus quodammodo se habens. Quis animus ? Ille, qui modo iustitia erat ? Tenetur in priore animali, in aliud animal transire ei non licet; in eo illi, in quo primum esse coepit, perseverandum est. [12] Praeterea unus animus duorum esse animalium non potest, multo minus plurium. Si iustitia, fortitudo, temperantia ceteraeque virtutes animalia sunt, quo modo unum animum habebunt ? Singulos habeant oportet, aut non sunt animalia. [13] Non potest unum corpus plurium animalium esse. Hoc et ipsi fatentur. Iustitiae quod est corpus ? "Animus." Quid? Fortitudinis quod est corpus ? " Idem animus." Atqui unum corpus esse duorum animalium non potest.

[14] " Sed idem animus," inquit, " iustitiae habitum induit 10 et fortitudinis et temperantiae." Hoc fieri posset, si quo tempore iustitia esset, fortitudo non esset, quo tempore fortitudo esset, temperantia non esset; nunc vero omnes virtutes simul sunt. Ita quomodo singulae erunt animalia, cum unus animus sit, qui plus quam unum animal non potest facere ? [p. 290]

[15] Denique nullum animal pars est alterius animalis. Iustitia autem pars est animi; non est ergo animal, videor mihi in re confessa perdere operam; magis enim indignandum de isto quam disputandum est. Nullum animal alteri par est. Circumspice omnium corpora: nulli non et color proprius est et figura sua et magnitudo. [16] Inter cetera, propter quae mirabile divini artificis ingenium est, hoc quoque existimo, et quod in tanta copia rerum numquam in idem incidit; etiam quae similia videntur, cum contuleris, diversa sunt. Tot fecit genera foliorum: nullum non sua proprietate signatum. Tot animalia: nullius magnitudo cum altero convenit, utique aliquid interest. Exegit a se, ut quae alia erant, et dissimilia essent et inparia; virtutes omnes, ut dicitis, pares sunt. Ergo non sunt animalia.

[17] Nullum non animal per se agit. virtus autem per se nihil agit, sed cum homine. Omnia animalia aut rationalia sunt, ut homines, ut di, aut inrationalia, ut ferae, ut pecora. 11 virtutes utique rationales sunt; atqui nec homines sunt nec di; ergo non sunt animalia. [18] Omne rationale animal nihil agit, nisi primum specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum. Quid sit adsensio, dicam. Oportet me ambulare: tunc demum ambulo, cum hoc mihi dixi et adprobavi hanc opinionem meam. Oportet me sedere: tunc demum sedeo. Haec adsensio in [p. 292] virtute non est. [19] Puta enim prudentiam esse; quomodo adsentietur " oportet me ambulare " ? Hoc natura non recipit. Prudentia enim ei, cuius est, prospicit, non sibi. Nam nec ambulare potest nec sedere. Ergo adsensionem non habet, rationale animal non est. virtus si animal est, rationale est.

[20] Rationale autem non est; ergo nec animal. Si virtus animal est, virtus autem bonum, non est omne bonum animal ? Est. Hoc nostri fatentur.

Patrem servare bonum est, et sententiam prudenter in senatu dicere bonum est, et iuste decernere bonum est; ergo et 12 patrem servare animal est et prudenter sententiam dicere animal est. Eo usque res exegit, ut risum tenere non possis: prudenter tacere bonum est, frugaliter cenare bonum est 13 ; ita et tacere et cenare animal est. [21] Ego mehercules titillare non desinam et ludos mihi ex istis subtilibus ineptus facere. Iustitia et fortitudo, si animalia sunt, certe terrestria sunt. Omne animal terrestre alget, esurit, sitit; ergo iustitia alget, fortitudo esurit, clementia sitit.

[22] Quid porro ? Non interrogabo illos, quam figuram habeant ista animalia ? Hominis an equi an ferae ? Si rotundam illis qualem deo dederint, quaeram, an et avaritia et luxuria et dementia aeque rotundae sint. Sunt enim et ipsae animalia. Si has quoque [p. 294] conrotundaverint, etiamnunc interrogabo, an prudens ambulatio animal sit. Necesse est confiteantur, deinde dicant ambulationem animal esse et quidem rotundum.

[23] Ne putes autem primum me 14 ex nostris non ex praescripto loqui, sed meae sententiae esse: inter Cleanthen et discipulum eius Chrysippum non convenit, quid sit ambulatio. Cleanthes ait spiritum esse a principali usque in pedes permissum, Chrysippus ipsum principale. Quid 15 est ergo, cur non ipsius Chrysippi exemplo sibi quisque se vindicet et ista tot animalia, quot mundus ipse non potest capere, derideat ? " [24] Non sunt," inquit, " virtutes multa animalia, et tamen animalia sunt. Nam quemadmodum aliquis et poeta est et orator, et tamen unus, sic virtutes istae animalia sunt, sed multa non sunt. Idem est animus et animus 16 et iustus et prudens et fortis, ad singulas virtutes quodammodo se habens." [25] Sublata controversia 17 convenit nobis. Nam et ego interim fateor animum animal esse, postea visurus, quam de ista re sententiam feram; actiones eius animalia esse nego. Alioqui et omnia verba erunt animalia et omnes versus; nam si prudens sermo bonum est, bonum autem omne animal est, sermo animal est. 18 Prudens versus bonum est, bonum autem omne animal est; versus ergo animal est. Ita " arma virumque cano," animal est, quod non possunt rotundum dicere, cum sex pedes [p. 296] habeat. " [26] Textorium," inquis, " totum mehercules istud, quod cum maxime agitur." Dissilio risu, cum mihi propono soloecismum animal esse et barbarismum et synlogismum et aptas illis facies tamquam pictor adsigno. Haec disputamus attractis superciliis, fronte rugosa ? Non possum hoc loco dicere illud Caelianum: " O tristes ineptias ! " Ridiculae sunt. Quin itaque potius aliquid utile nobis ac salutare tractamus et quaerimus, quomodo ad virtutes pervenire possimus, quae nos ad illas via adducat.

[27] Doce me non an fortitudo animal sit, sed nullum animal felix esse sine fortitudine, nisi contra fortuita convaluit et omnis casus, 19 antequam exciperet, meditando praedomuit. Quid est fortitudo ? Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circumdedit sibi, securus in hac Vitae obsidione perdurat; utitur enim suis viribus, suis telis. [28] Hoc loco tibi Posidonii nostri referre sententiam volo: " Non est quod umquam fortunae armis putes esse te tutum; tuis pugna. Contra ipsam fortuna non armat; itaque contra hostes instructi, contra ipsam inermes sunt."

[29] Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quicquid gentium usque in oceanum extendit oriens, vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico, modo amisso iacebat in tenebris, alias scelus, alias [p. 298] desiderium suum maerens, victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens. Id enim egerat, ut omnia potius haberet in potestate quam adfectus. [30] O quam magnis homines tenentur erroribus, qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant, si multas 20 milite 21 provincias optinent et novas veteribus adiungunt, ignari, quod sit illud ingens parque dis regnum.

[31] Imperare sibi maximum imperium est. Doceat me, quam sacra res sit iustitia alienum bonum spectans, nihil ex se petens nisi usum sui. Nihil sit illi cum ambitione famaque; sibi placeat.

Hoc ante omnia sibi quisque persuadeat: me iustum esse gratis oportet. Parum est; adhuc illud persuadeat sibi: me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam inpendere iuvet. Tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit. Non est quod spectes, quod sit iustae rei praemium; maius in iusto 22 est. Illud adhuc tibi adfige, quod paulo ante dicebam: nihil ad rem pertinere, quam multi aequitatem tuam noverint. [32] Qui virtutem suam publicari vult, non virtuti laborat, sed gloriae. Non vis esse iustus 23 sine gloria ? At mehercules saepe iustus esse debebis cum infamia. Et tunc, si sapis, mala opinio bene parta delectet. VALE. [p. 300]

1 iactata Hense; iacta BA.

2 iustitia minime later MSS.; iustitiam in me BA.

3 aliud later MSS.; alius BA.

4 si before iustitia and fortitudo added by Muretus.

5 si ceterae Muretus; sic ceterae (cetetre) BA.

6 autem edd.; aut or ut MSS.

7 quod ... habet added by later MSS.; om. BA.

8 suum ... habet later MSS.; om. BA.

9 equus equus, canis canis edd.; equus canis BA.

10 induit later MSS.; inbuit BA.

11 aut ... pecora later MSS.; om. BA.

12 et later MSS.; ut BA.

13 frugaliter (bene) cenare bonum est Hense and later MSS.; om. BA.

14 me added by Hermes.

15 quid later MSS.; quod BA.

16 et animus MSS.; del. Vulg.

17 sublata controversia Brakman; sublata MSS.

18 sermo animal est vulg.; om. MSS.

19 casus later MSS.; causas BA.

20 si multas later MSS.; simulatas BA.

21 milite Buecheler; pro milite BA.

22 in iusto Schweighaeuser and Madvig; iniustae BA; in iustitia later MSS.

23 iustus later MSS.; intus BA.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: