previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Naufragium, antequam navem adscenderem, feci. Quomodo acciderit, non adicio, ne et hoc putes inter Stoica paradoxa ponendum, quorum nullum esse falsum nec tam mirabile quam prima facie videtur, cum volueris, adprobabo, immo etiam si nolueris. Interim hoc me iter docuit, quam multa haberemus supervacua et quam facile iudicio possemus deponere, [p. 324] quae, si quando necessitas abstulit, non sentimus ablata.

[2] Cum paucissimis servis, quos unum capere vehiculum potuit, sine ullis rebus, nisi quae corpore nostro continebantur, ego et Maximus meus biduum iam beatissimum agimus. Culcita in terra iacet, ego in culcita. Ex duabus paenulis altera stragulum, altera opertorium facta est. [3] De prandio nihil detrahi potuit; paratum fuit non magis hora, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus. Illae, si panem habeo, pro pulmentario sunt, si non habeo, pro pane. Cotidie mihi annum novum faciunt, quem ego faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine, qui numquam maior est, quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem nihil timendo, fecit sibi divitias nihil concupiscendo. [4] Vehiculum, in quod inpositus sum, rusticum est; nudae vivere se ambulando testantur; mulio excalceatus, non propter aestatem. Vix a me obtineo, ut hoc vehiculum velim 1 videri meum. Durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod argumentum est ista, quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et inmobilem. Qui sordido vehiculo erubescit, pretioso gloriabitur.

[5] Parum adhuc profeci. Nondum audeo frugalitatem palam ferre. Etiamnunc curo opiniones viatorum. [p. 326] Contra totius generis humani opiniones mittenda vox erat: " Insanitis, erratis, stupetis ad supervacua, neminem aestimatis suo. Cum ad patrimonium ventum est, diligentissimi conputatores sic rationem ponitis singulorum, quibus aut pecuniam credituri estis aut beneficia, nam haec quoque iam expensa fertis: [6] late possidet, sed multum debet; habet domum formosam, sed alienis nummis paratam: familiam nemo cito speciosiorem producet, sed nominibus non respondet; si creditoribus solverit, nihil illi supererit Idem in reliquis quoque facere debebitis, excutere quantum proprii quisque habeat."

[7] Divitem illum putas, quia aurea supellex etiam in via sequitur, quia in omnibus provinciis arat, quia magnus kalendari liber volvitur, quia tantum suburbani agri possidet, quantum invidiose in desertis Apuliae possideret. Cum omnia dixeris, pauper est. Quare ? Quia debet. " Quantum ? " inquis. Omnia. Nisi forte iudicas interesse, utrum aliquis ab homine an a fortuna mutuum sumpserit. [8] Quid ad rem pertinent mulae saginatae unius omnes coloris ? Quid ista vehicula caelata ?

Instratos ostro alipedes pictisque tapetis,
Aurea pectoribus demissa monilia pendent,
Tecti auro fulvom mandunt sub dentibus aurum.
Ista nec dominum meliorem possunt facere nec mulam. [p. 328]

[9] M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem, alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit, cantherio vehebatur et hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret. O quam cuperem illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis in via 2 cursores et Numidas et multum ante se pulveris agentem ! Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M. Cato videretur, hic, qui inter illos apparatus delicatos cum maxime dubitat, utrum se ad gladium locet an ad cultrum. [10] O quantum erat saeculi decus, imperatorem triumphalem, censorium, quod super omnia haec est, Catonem uno caballo esse contentum et ne toto quidem ! Partem enim sarcinae ab utroque latere dependentes occupabant. Ita non omnibus obesis mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum illum equum ab ipso Catone defrictum ? [11] Video non futurum finem in ista materia ullum, nisi quem ipse mihi fecero. Hic itaque conticescam, quantum ad ista, quae sine dubio talia divinavit futura, qualia nunc sunt, qui primus appellavit " inpedimenta." Nunc volo paucissimas adhuc interrogationes nostrorum tibi reddere ad virtutem pertinentes, quam satisfacere vitae beatae contendimus.

[12] "Quod bonum est, bonos facit. Nam et in arte musica quod bonum est, facit musicum. Fortuita [p. 330] bonum non faciunt. Ergo non sunt bona." Adversus hoc sic respondent Peripatetici, ut quod primum proponimus, falsum esse dicant. " Ab eo," inquiunt, " quod est bonum, non utique fiunt boni. In musica est aliquid bonum tamquam tibia aut chorda aut organum aliquod aptatum ad usus canendi. Nihil tamen horum facit musicum." [13] Hic respondebimus: " Non intellegitis, quomodo posuerimus quod bonum est in musica. Non enim id dicimus, quod instruit musicum, sed quod facit; tu ad supellectilem artis, non ad artem venis. Si quid autem in ipsa arte musica bonum est, id utique musicum faciet." [14] Etiamnunc facere istuc 3 planius volo. Bonum in arte musica duobus modis dicitur, alterum, quo effectus musici adiuvatur, alterum, quo ars. Ad effectum pertinent instrumenta, tibiae et organa et chordae, ad artem ipsam non pertinent. Est enim artifex etiam sine istis; uti forsitan non potest arte. Hoc non est aeque duplex in homine; idem enim est bonum et hominis et vitae.

[15] "Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest, bonum non est. Opes autem et lenoni et lanistae contingunt. Ergo non sunt bona." "Falsum est," inquiunt, "quod proponitis. Nam et in grammatice et in arte medendi aut gubernandi videmus bona humillimis quibusque contingere." [16] Sed istae artes non sunt magnitudinem animi professae, [p. 332] non consurgunt in altum nec fortuita fastidiunt. Virtus extollit hominem et super cara mortalibus conlocat; nec ea, quae bona, nec ea, quae mala vocantur, aut cupit nimis aut expavescit. Chelidon, unus ex Cleopatrae mollibus, patrimonium grande possedit. Nuper Natalis tam inprobae linguae quam inpurae, in cuius ore feminae purgabantur, et multorum heres fuit et multos habuit heredes. Quid ergo ? Utrum illum pecunia inpurum effecit an ipse pecuniam inspurcavit ? Quae sic in quosdam homines quomodo denarius in cloacam cadit. [17] Virtus super ista consistit. Suo aere censetur. Nihil ex istis quolibet incurrentibus bonum iudicat. Medicina et gubernatio non interficit sibi ac suis admiratione talium rerum Qui non est vir bonus, potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus. Cui contingit habere rem non quamlibet, hunc non quemlibet dixeris; qualia quisque habet, talis est. [18] Fiscus tanti est, quantum habet; immo in accessionem eius venit, quod habet. Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae in eo conditae numerus effecit? Idem evenit magnorum dominis patrimoniorum: accessiones illorum et appendices sunt.

Quare ergo sapiens magnus est? Quia magnum animum habet. Verum est ergo quod contemptissimo cuique contingit, bonum non esse. [19] Itaque in [p. 334] dolentiam numquam bonum dicam; habet illam cicada, habet pulex. Ne quietem quidem et molestia vacare bonum dicam; quid est otiosius verme ? Quaeris, quae res sapientem faciat ? Quae deum. Des oportet illi divinum aliquid, caeleste, magnificum. Non in omnes bonum cadit nec quemlibet possessorem patitur. [20] Vide

Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset:
Hic segetes, illic veniunt felicius uvae.
Arborei fetus alibi atque iniussa virescunt
Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittat ebur, molles sua tura Sabaei?
At Chalybes nudi ferrum.

[21] Ista in regiones discripta sunt, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium, si invicem alius aliquid ab alio peteret. Summum illud bonum habet et ipsum suam sedem. Non nascitur, ubi ebur, nec ubi ferrum. Quis sit summi boni locus quaeris ? Animus. Hic nisi purus ac sanctus est, deum non capit.

[22] " Bonum ex malo non fit. Divitiae fiunt autem 4 ex avaritia. Divitiae ergo non sunt bonum." " Non est," inquit, "verum, bonum ex malo non nasci. Ex sacrilegio enim et furto pecunia nascitur. Itaque malum quidem est sacrilegio enim et furtum, sed ideo, quia plura mala facit quam bona. Dat enim lucrum, sed cum metu, sollicitudine, tormentis et animi et corporis." [23] Quisquis hoc dicit, necesse est recipiat [p. 336] sacrilegium, sicut malum sit, quia multa mala facit, ita bonum quoque ex aliqua parte esse, quia aliquid boni facit. Quo quid fieri portentuosius potest ? Quamquam 5 sacrilegium, furtum, adulterium inter bona haberi prorsus persuasimus. Quam multi furto non erubescunt, quam multi adulterio gloriantur! Nam sacrilegia minuta puniuntur, magna in triumphis feruntur. [24] Adice nunc, quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit et recte factum vocabitur: nostra enim actio est. 6 Quod nullius mortalium cogitatio recipit.

Ergo bona nasci ex malo non possunt. Nam si, ut 7 dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum mali adfert, si remiseris illi supplicia, si securitatem spoponderis, ex toto bonum erit. Atqui maximum scelerum supplicium in ipsis est. [25] Erras, inquam, si illa ad carnificem aut carcerem differs; statim puniuntur, cum facta sunt, immo dum fiunt. Non nascitur itaque ex malo bonum, non magis quam ficus ex olea. Ad semen nata respondent, bona degenerare non possunt. Quemadmodum ex turpi honestum non nascitur, ita ne ex malo quidem bonum. Nam idem est honestum et bonum.

[26] Quidam ex nostris adversus hoc sic respondent: " Putemus pecuniam bonum esse undecumque [p. 338] sumptam; non tamen ideo ex sacrilegio pecunia est, etiam si ex sacrilegio sumitur. Hoc sic intellege: in eadem urna et aurum est et vipera. Si aurum ex urna sustuleris, quia illic et vipera est, non ideo, inquam, mihi urna aurum dat, quia viperam habet, sed aurum dat, cum et viperam habeat. Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit, non quia turpe et sceleratum est sacrilegium, sed quia et lucrum habet. Quemadmodum in illa urna vipera malum est, non aurum, quod cum vipera iacet, sic in sacrilegio malum est scelus, non lucrum." [27] A quibus dissentio 8 : dissimillima enim utriusque rei condicio est. Illic aurum possum sine vipera tollere, hic lucrum sine sacrilegio facere non possum. Lucrum istud non est adpositum sceleri, sed inmixtum.

[28] "Quod dum consequi volumus, in multa mala incidimus, id bonum non est. Dum divitias autem consequi volumus, in multa mala incidimus; ergo divitiae bonum non sunt." "Duas," inquit, "significationes habet propositio vestra, unam: dum divitias consequi volumus, in multa nos mala incidere. In multa autem mala incidimus et dum virtutem consequi volumus. Aliquis dum navigat studii causa, naufragium fecit, aliquis captus est. [29] Altera significatio talis est: per quod in mala incidimus, bonum non est. Huic propositioni non erit consequens per [p. 340] divitias nos aut per voluptates in mala incidere; aut si per divitias in multa mala incidimus, non tantum bonum non sunt divitiae, sed malum sunt; vos autem illas dicitis tantum bonum non esse. Praeterea," inquit, "conceditis divitias habere aliquid usus. Inter commoda illas numeratis; atqui eadem ratione ne 9 commodum quidem erunt. Per illas enim multa nobis incommoda eveniunt." [30] His quidam hoc respondent: " Erratis, qui incommoda 10 divitiis inputatis. Illae neminem laedunt; aut sua nocet cuique stultitia aut aliena nequitia, sic quemadmodum gladius neminem occidit; occidentis telum est. Non ideo divitiae tibi nocent, si propter divitias tibi nocetur."

[31] Posidonius, ut ego existimo, melius, qui ait divitias esse causam malorum, non quia ipsae faciunt aliquid, sed quia facturos inritant. Alia est enim causa e(iiciens, quae protinus necesse est noceat, alia praecedens. Hanc praecedentem causam divitiae habent; inflant animos, superbiam pariunt, invidiam contrahunt et usque eo mentem alienant, ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet. [32] Bona autem omnia carere culpa decet; pura sunt, non corrumpunt animos, non sollicitant. Extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore. Quae bona sunt fiduciam faciunt, divitiae audaciam. Quae bona sunt magnitudinem [p. 342] animi dant, divitiae insolentiam. Nihil autem alii est insolentia quam species magnitudinis falsa.

[33] " Isto modo," inquit, " etiam malum sunt divitia non tantum bonum non sunt." Essent malum, ipsae nocerent, si, ut dixi, haberent efficientem causam ; nunc praecedentem habent et quidem non inritantem tantum animos, sed adtrahentem. Specie enim boni offundunt veri similem ac plerisque credibilem. [34] Habet virtus quoque praecedentem causan adducit invidiam, 11 multis enim propter sapientiam multis propter iustitiam invidetur. Sed nec ex se hanc causam habet nec veri similem. Contra enim veri similior illa species hominum animis obicitur virtute, quae illos in amorem et admirationem vocet.

[35] Posidonius sic interrogandum ait : " quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, non sunt bona. Divitiae autem et bona valetudo et similia his nihil horum faciunt; ergo non sunt bona." Hanc interrogationem magis etiam nunc hoc modo intendit: "quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt. A fortuitis autem in haec inpellimur 12 [p. 344] ergo non sunt bona." " [36] Hac," inquit, "ratione ne commoda quidem ista erunt." Alia est commodorum condicio, alia bonorum; commodum est, quod plus usus habet quam molestiae. Bonum sincerum esse debet et ab omni parte innoxium. Non est id bonum, quod plus prodest, sed quod tantum prodest. [37] Praeterea commodum et ad animalia pertinet et ad inperfectos homines et ad stultos. Itaque potest ei esse incommodum mixtum, sed commodum dicitur a maiore sui parte aestimatum; bonum ad unum sapientem pertinet; inviolatum esse oportet.

[38] Bonum animum habere; unus tibi nodus, sed Herculaneus restat: " ex malis bonum non fit. Ex multis paupertatibus divitiae fiunt; ergo divitiae bonum non sunt." Hanc interrogationem nostri non agnoscunt, Peripatetici et fingunt illam et solvunt. Ait autem Posidonius hoc sophisma, per omnes dialecticorum scholas iactatum, sic ab Antipatro refelli: " paupertas non per possessionem dicitur, sed per detractionem vel, ut antiqui dixerunt, orbationem. [39] Graeci κατὰ στέρησιν dicunt. Non quod habeat dicit, sed quod non habeat. 13 Itaque ex multis inanibus nihil inpleri potest; divitias multae res faciunt, non [p. 346] multae inopiae. Aliter," inquit, "quam debes, paupertatem intellegis. Paupertas enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non possidet; ita non ab eo dicitur, quod habet, sed ab eo, quod ei deest."

[40] Facilius, quod volo, exprimerem, si Latinum verbum esset, quo ἀνυπαρξία, significatum Hanc paupertati Antipater adsignat; ego non video, quid aliud sit paupertas quam parvi possessio. De isto videbimus, si quando valde vacabit, quae sit divitiarum, quae paupertatis substantia; sed tunc quoque considerabimus, numquid satius sit paupertatem permulcere, divitiis demere supercilium quam litigare de verbis, quasi iam de rebus iudicatum sit.

[41] Putemus nos ad contionem vocatos; lex de abolendis divitiis fertur. His interrogationibus suasuri aut dissuasuri sumus ? His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, 14 divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ? Hanc [p. 348] satius est suadere 15 et expugnare adfectus, non circumscribere. Si possumus, fortius loquamur; si minus, apertius. VALE.

1 velim V2; nolim V1Pb, etc.

2 After via Lipsius removed divitibus.

3 istuc Hense; is me or his me MSS.

4 divitiae fiunt autem Gemoll; divitiae fiunt, fiunt autem MSS.

5 quamquam Gruter; quam Vb.

6 Hense would read vocabitur; honesta (so Gemoll) enim actio recta actio est.

7 si ut later MSS.; sic ut Vb.

8 a quibus dissentio later MSS.; a quibus VPb.

9 ne inserted by Fickert.

10 qui incommoda later MSS.; qui commoda Vb.

11 adducit invidiam Haase ; ad invidiam Vb ; addunvidiam I

12 nec ex se later MSS. ; necesse VPb.

13 Hense doubts the genuineness of non quod ... habeat.

14 laudet later MSS.; laudes VPb.

15 After suadere Hense added re.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: