[9]
tum vero tanta sum cupiditate
incensus ad reditum ut mihi nulli neque remi neque venti
satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non
putarem1, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratularer.
atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi:
quanto meo dolore non dico. turpe mihi ipsi videbatur in
eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi
velle tuto esse ubi ille non posset2. neque vero illum similiter
atque ipse eram commotum esse vidi. erectus enim
maximi ac3 pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo
casu, multa de vestro querebatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.