[37]
castra mihi Pompei atque illud omne tempus obiecisti.
quo quidem tempore si, ut dixi, meum consilium1
auctoritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus;
res publica non tot duces et exercitus amisisset. fateor
enim me, cum ea quae acciderunt providerem futura2, tanta
in maestitia fuisse quanta ceteri optimi cives, si idem
providissent, fuissent. dolebam, dolebam, patres conscripti,
rem publicam vestris quondam meisque consiliis
conservatam brevi tempore esse perituram. nec vero eram
tam indoctus ignarusque rerum ut frangerer animo propter
vitae cupiditatem, quae me manens conficeret angoribus,
dimissa molestiis omnibus liberaret. illos3 ego praestantissimos
viros, lumina rei publicae, vivere volebam, tot
consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, omnem
praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum optimorum
civium exercitus; qui si viverent, quamvis iniqua
condicione pacis—mihi enim omnis pax cum civibus bello
civili utilior videbatur—rem publicam hodie teneremus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.