[27]
nam et Brutus et Cassius multis
iam in rebus ipse sibi senatus fuit1. necesse est enim in
tanta conversione et perturbatione omnium rerum2 temporibus
potius parere quam moribus. nec enim nunc primum
aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriae legem
sanctissimam et morem optimum iudicavit. itaque si ad
nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego
pro decreto putarem, cum essent tales virtute, auctoritate,
nobilitate ei summi3 viri quorum alterius iam nobis notus
esset exercitus, alterius auditus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.