[31]
attende enim1 paulisper
cogitationemque sobrii hominis punctum2 temporis suscipe.
ego qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut a3 te
arguor, socius, nego quicquam esse medium: confiteor eos,
nisi liberatores populi Romani conservatoresque rei publicae
sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus etiam
quam parricidas esse, si quidem est atrocius patriae parentem
quam suum occidere. tu homo sapiens et considerate,
quid dicis? si parricidas4, cur honoris causa a te sunt et in
hoc ordine et apud populum Romanum semper appellati?
cur M. Brutus referente te5 legibus est solutus, si ab urbe
plus quam decem dies afuisset? cur ludi Apollinares incredibili
M. Bruti honore celebrati? cur provinciae Bruto,
Cassio6 datae, cur quaestores additi, cur legatorum numerus
auctus? atqui7 haec acta per te. non igitur homicidas8.
sequitur ut liberatores tuo iudicio9, quando quidem tertium
nihil potest esse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.