[20]
at etiam quodam loco
facetus esse voluisti. quam id te1, di boni, non decebat!
in quo est tua culpa non nulla2. aliquid enim salis a mima
uxore trahere potuisti. 'cedant arma togae.' quid? tum
nonne cesserunt? at postea tuis armis cessit toga. quaeramus
igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani
sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere.
nec vero tibi de versibus plura3 respondebo: tantum dicam
breviter, te neque illos neque ullas omnino4 litteras nosse;
me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen
omni genere monumentorum meorum perfecisse operis subsicivis5
ut meae vigiliae meaeque litterae et iuventuti utilitatis
et nomini Romano laudis aliquid adferrent. sed haec non
huius temporis: maiora videamus6.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.