[29]
tu autem, omnium stultissime, non1
intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem
crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse?
quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut
quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum? ecquis
est igitur exceptis eis qui2 illum regnare gaudebant3 qui illud
aut fieri noluerit aut factum improbarit4? omnes ergo5 in
culpa. etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem
occiderunt: aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit;
voluntas nemini.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.