[110]
et tu in Caesaris memoria diligens, tu illum amas mortuum?
quem is honorem maiorem consecutus erat quam
ut haberet pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem? est
ergo flamen, ut Iovi, ut Marti, ut Quirino, sic divo Iulio
M. Antonius? quid igitur cessas? cur non inauguraris1?
sume diem, vide qui te inauguret: conlegae sumus; nemo
negabit. O detestabilem hominem, sive quod2 tyranni3 sacerdos
es4 sive quod mortui! quaero deinceps num hodiernus
dies qui sit ignores? nescis heri quartum in circo diem
ludorum Romanorum fuisse? te autem ipsum ad populum
tulisse ut quintus praeterea dies Caesari tribueretur? cur
non sumus praetextati? cur honorem Caesaris tua lege
datum deseri patimur? an supplicationes addendo diem5
contaminari passus es, pulvinaria noluisti6? aut undique
religionem tolle aut usque7 quaque conserva.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.