[33]
'securi
percussos Petraeum1 et Menedemum, civitate donatos et
hospites Caesaris, laudastis.' non laudavimus2 quod ne
audivimus quidem. valde enim nobis in tanta perturbatione
rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum
fuit. 'Theopompum, nudum, vi3 expulsum a Trebonio,
confugere Alexandream neglexistis.' Magnum crimen senatus!
de Theopompo, summo homine, negleximus, qui
ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit,
quis aut scit aut curat? 'Ser. Galbam eodem pugione
succinctum in castris videtis.' nihil tibi de Galba respondeo,
fortissimo et constantissimo civi: coram aderit; praesens4
et ipse et ille quem insimulas pugio respondebit. 'milites
aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium
eorum qui Caesarem occiderant: et eosdem nec opinantis
ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum
pericula impulistis.' scilicet verba dedimus, decepimus:
ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant5 veterani quid
ageretur; non illi senatus auctoritatem, non6 libertatem populi
sequebantur: Caesaris mortem ulcisci volebant, quam
omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te videlicet salvum,
beatum, florentem esse cupiebant.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.