[10]
cum hoc subito pacem velle coniungi?
Nisi vero, cum C. Caesari meritos1 illi quidem2
honores et debitos, sed tamen singularis et immortalis decrevistis,
unam ob causam quod contra M. Antonium exercitum
comparavisset, non hostem tum3 Antonium iudicavistis,
nec tum hostis est a vobis iudicatus Antonius cum laudati
auctoritate vestra veterani milites qui C. Caesarem4 secuti
essent, nec tum hostem Antonium iudicastis5 cum fortissimis
legionibus, quod illum qui consul appellabatur cum
esset hostis, reliquissent, vacationes, pecunias, agros spopondistis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.