[27]
quid enim commisit umquam? num aut
pecuniam publicam attigit aut hominem occidit aut secum
habuit armatos? sed quid est quod de eis laboret?
postulat enim ne sua iudiciaria lex abrogetur. quo impetrato
quid est quod metuat? an ne suorum aliquis a
Cyda, Lysiade, Curio condemnetur? neque tamen nos
urget mandatis pluribus; remittit aliquantum et relaxat.
'Galliam' inquit 'togatam1 remitto, comatam postulo'—
otiosus videlicet esse mavolt2—'cum sex legionibus' inquit
'eisque suppletis ex D. Bruti exercitu,' non modo ex dilectu
suo, tam diuque ut obtineat3 dum M. Brutus C. Cassius
consules prove coss. provincias obtinebunt. huius comitiis
C. frater—eius est enim annus4—iam repulsam tulit. 'ipse
autem ut quinquennium' inquit 'obtineam.'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.