[17]
equidem existimo nihil tam
esse in actis Caesaris quam leges Caesaris. an, si cui quid
ille promisit, id erit fixum quod idem facere non1 potuit? ut
multis multa promissa non fecit: quae tamen multo plura
illo mortuo reperta sunt quam a vivo beneficia per omnis
annos tributa et data. sed ea non muto, non moveo:
summo studio illius praeclara2 acta defendo. pecunia utinam
ad Opis3 maneret! cruenta illa quidem, sed his temporibus,
quoniam eis quorum est non redditur, necessaria. quamquam
ea quoque sit effusa, si ita in actis fuit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.