[70]
at quam crebro
usurpat: 'et consul et Antonius!' hoc est dicere, et
consul et impudicissimus, et consul et homo1 nequissimus.
quid est enim2 aliud Antonius? nam si dignitas significaretur
in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se et3
consulem et Antonium. numquam dixit4. dixisset etiam
conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius.
sed omitto ea peccata quae non sunt earum partium propria
quibus tu rem publicam vexavisti: ad ipsas tuas partis
redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, susceptum
opera tua est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.