[30]
atque utinam, patres conscripti, civibus1 omnibus
solvere nobis praemia liceret! quamquam nos ea quae
promisimus studiose cumulata2 reddemus. sed id quidem
restat, ut spero, victoribus, quibus senatus fides praestabitur:
quam quoniam3 difficillimo rei publicae tempore secuti sunt,
eos numquam oportebit consili sui paenitere. sed facile
est bene agere cum eis a quibus etiam tacentibus flagitari
videmur: illud admirabilius et maius maximeque proprium
senatus sapientis est, grata eorum4 virtutem memoria prosequi
qui pro patria vitam profuderunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.