[10]
et ut
omittam reliquas partis Galliae—nam sunt omnes pares—
Patavini alios excluserunt, alios eiecerunt missos ab Antonio,
pecunia, militibus, et, quod maxime deerat, armis nostros
duces adiuverunt. fecerunt idem reliqui qui quondam in
eadem causa erant et propter multorum annorum iniurias
alienati a senatu putabantur: quos minime mirum est communicata
cum eis1 re publica fidelis esse2, qui etiam expertes
eius fidem suam semper praestiterunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.