[45]
sed iam se conligit et
ad extremum incipit philosophari: 'si me rectis sensibus
euntem di immortales, ut spero, adiuverint, vivam libenter.
sin autem me aliud fatum1 manet, praecipio gaudia suppliciorum
vestrorum. namque si victi Pompeiani tam insolentes
sunt, victores quales futuri sint vos potius experiemini.'
praecipias licet gaudia: non enim tibi cum Pompeianis, sed
cum universa re publica bellum est. omnes te di homines,
summi medii infimi, cives peregrini, viri mulieres, liberi
servi oderunt. sensimus hoc nuper falso nuntio; vero
prope diem sentiemus. quae si tecum ipse recolueris2,
aequiore animo et maiore consolatione moriere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.