[3]
laudo, laudo vos, Quirites, quod1 gratissimis
animis prosequimini nomen clarissimi adulescentis vel pueri
potius; sunt enim facta eius immortalitatis, nomen aetatis.
multa memini2, multa audivi, multa legi, Quirites: nihil ex
omnium saeculorum3 memoria tale cognovi: qui cum servitute
premeremur, in dies malum cresceret, praesidi nihil
haberemus, capitalem et pestiferum a Brundisio tum4 M. Antoni
reditum timeremus, hoc insperatum omnibus consilium,
incognitum certe ceperit5, ut exercitum invictum ex paternis6
militibus conficeret7 Antonique furorem crudelissimis consiliis8
incitatum a pernicie rei publicae averteret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.