[9]
Lepidus1. praeclare, si talem potest efficere qualem
nuper effecit2, qua pace Cn. Pompei filium res publica
aspiciet suoque sinu complexuque recipiet, neque solum
illum, sed cum illo se ipsam sibi restitutam putabit3. haec
causa fuit cur4 decerneretis statuam in rostris cum inscriptione
praeclara, cur absenti triumphum. quamquam enim
magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non erat
tamen5 ei tribuendum quod nec L. Aemilio nec Aemiliano
Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio,
qui maiora bella gesserunt, sed quod silentio6 bellum civile
confecerat, cum7 primum licuit, honores in eum maximos
contulistis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.