previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [11] quid? cum Brutum omine1 quodam2 illius3 generis et nominis natum ad rem publicam liberandam exercitumque eius pro libertate populi Romani bellum gerentem cum Antonio provinciamque fidelissimam atque optimam, Galliam4, laudibus amplissimis adfecistis, tum non hostem iudicastis Antonium? quid? cum decrevistis ut consules, alter ambove, ad bellum5 proficiscerentur, quod6 erat bellum, si hostis Antonius non erat? [12] quid igitur profectus est vir fortissimus, meus conlega et familiaris, A. Hirtius consul? at qua imbecillitate, qua macie! sed animi viris corporis infirmitas non retardavit. aequum, credo, putavit vitam quam populi Romani votis retinuisset pro libertate populi Romani in discrimen adducere. [13] quid? cum dilectus haberi tota Italia iussistis, cum vacationes omnis sustulistis, tum ille hostis non est iudicatus? armorum officinas in urbe videtis; milites7 cum gladiis sequuntur consulem; praesidio sunt specie consuli, re et veritate nobis; omnes sine ulla recusatione, summo etiam cum studio nomina dant8, parent auctoritati vestrae: non est iudicatus hostis Antonius? [14] at legatos misimus. heu, me miserum! cur senatum cogor, quem laudavi semper, reprehendere? quid? vos censetis, patres conscripti, legatorum missionem populo Romano vos9 probavisse10? non intellegitis, non auditis meam sententiam flagitari? cui11 cum pridie frequentes essetis adsensi, postridie ad spem estis inanem pacis devoluti. quam turpe porro12 legiones ad senatum legatos mittere, senatum ad Antonium! quamquam illa legatio non est, denuntiatio est paratum illi exitium13, nisi paruerit huic ordini. quid refert? tamen opinio est gravis14. Missos enim legatos omnes vident; decreti nostri15 non omnes verba noverunt.


1 omine b: homine V: hominem ns: non t

2 quodam V1b: quoddam t: quondam V2ns

3 illius D: istius V

4 Galliam del. Baiter

5 ad bellum .R. V (.R. = require, signum corruptionis, cf. Mil. 18): ad bellum Roma coni. Halm

6 quod sequitur in V -te usus ... dico sed (ยง 6)

7 milites Vn2: me (ne t) milites cett.

8 nomina dant V: nominanda t: nominandi bns

9 vos om. D

10 probavisse D: probisse V1: probasse V2

11 cui V1: qui V2D

12 porro V1: est porro V2nst: porro est b

13 exitium fert med. omissis V

14 gravis Pluygers: grui V1: gravior V2D

15 vestri D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: