7. est autem
vestri1 consili, patres conscripti, in posterum quam longissime
providere. idcirco in hac custodia et2 tamquam
specula3 conlocati sumus uti vacuum4 metu populum Romanum
nostra vigilia et prospicientia5 redderemus. turpe est
summo consilio orbis terrae, praesertim in re tam perspicua,
consilium intellegi6 defuisse.
[20]
Eos consules habemus, eam
populi Romani alacritatem, eum consensum Italiae, eos
duces, eos exercitus, ut nullam calamitatem res publica
accipere possit sine culpa senatus. equidem non deero:
monebo, praedicam7, denuntiabo, testabor semper deos hominesque
quid sentiam, nec solum fidem meam, quod fortasse
videatur8 satis esse, sed in principe civi9 non est satis:
curam, consilium vigilantiamque praestabo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 vestri V1, Cus.: veteris V2D
2 custodia et Faernus: custodiet V: custodia D, Cus.
3 in specula D
4 uti vacuum Garatoni: ut tuaquom V: utacum t: ut vacuum bns: ut tutum ab omni Cus.
5 prospicientia Vb: prospicienda t: providentia ns
6 intellegi Vb: -endi nst
7 praedicam V: -dico t: -dicabo bns et testabor D
8 videtur D
9 cive D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.