5. retinenda
est igitur nobis constantia, gravitas, perseverantia;
repetenda vetus illa severitas, si quidem auctoritas senatus
decus, honestatem, laudem dignitatemque1 desiderat, quibus
rebus2 hic ordo caruit nimium diu. sed erat tunc excusatio3
oppressis, misera illa quidem, sed tamen iusta: nunc nulla
est. liberati regio4 dominatu videbamur: multo postea
gravius urgebamur5 armis domesticis. ea ipsa depulimus
nos quidem: extorquenda6 sunt. quod si non possumus
facere—dicam quod dignum est et senatore et Romano
homine—moriamur.
[15]
quanta enim illa erit7 rei publicae
turpitudo, quantum dedecus, quanta labes, dicere in hoc
ordine sententiam M. Antonium consulari loco! cuius ut
omittam innumerabilia scelera urbani consulatus, in quo
pecuniam publicam maximam dissipavit, exsules sine lege
restituit, vectigalia divendidit, provincias de populi Romani
imperio sustulit, regna addixit pecunia, leges civitati per
vim imposuit, armis aut8 obsedit aut exclusit senatum: ut
haec, inquam, omittam, ne hoc quidem cogitatis, eum qui
Mutinam, coloniam populi Romani firmissimam, oppugnarit,
imperatorem populi Romani9, consulem designatum, obsederit,
depopulatus agros sit, hunc10 in eum ordinem recipi
a quo totiens ob has ipsas causas hostis iudicatus sit quam
foedum flagitiosumque sit11?
[16]
satis multa de turpitudine. dicam deinceps, ut proposui,
de periculo: quod etsi12 minus est fugiendum quam turpitudo,
tamen offendit animos maioris partis hominum
magis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.