previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. [21]

dixi de periculo: docebo ne coagmentari quidem posse pacem; de tribus enim quae proposui hoc extremum est. quae potest pax esse1 M. Antonio primum cum senatu? quo ore vos ille2 poterit, quibus vicissim vos illum oculis intueri? quis vestrum illum, quem ille vestrum non oderit? age, vos ille solum et vos illum? quid? ei qui Mutinam circumsedent, qui in Gallia dilectus habent, qui in vestras fortunas imminent, amici umquam vobis erunt aut vos illis? an equites Romanos amplectetur? occulta enim fuit eorum voluntas iudiciumque de Antonio. qui frequentissimi in gradibus Concordiae steterunt3, qui nos ad libertatem recuperandam excitaverunt, arma, saga4, bellum flagitaverunt, me una cum populo Romano in contionem vocaverunt, hi Antonium diligent et cum his pacem servabit Antonius? [22] nam quid ego de universo populo Romano dicam? qui pleno ac referto foro bis me una mente atque voce in contionem vocavit declaravitque maximam libertatis recuperandae cupiditatem. ita, quod5 erat optabile antea ut populum Romanum comitem haberemus, nunc habemus ducem. quae est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, imperatorem populi Romani exercitumque oppugnant, eis6 pacem cum populo Romano esse posse7? [23] an cum municipiis pax erit quorum tanta studia cognoscuntur in decretis faciendis, militibus dandis, pecuniis pollicendis, ut in singulis oppidis curiam populi Romani non desideretis8? laudandi sunt ex huius ordinis sententia Firmani qui principes pecuniae pollicendae fuerunt; respondendum honorifice est Marrucinis qui ignominia notandos censuerunt eos si9 qui militiam subterfugissent. haec iam tota Italia fient10. Magna pax Antonio cum eis, his item cum illo. quae potest esse maior discordia? in discordia autem pax civilis esse nullo pacto potest. [24] Vt omittam multitudinem, L. Visidio11, equiti Romano, homini in primis ornato atque honesto civique semper egregio, cuius ego excubias et custodias mei capitis cognovi in consulatu meo; qui vicinos suos non cohortatus est solum ut milites fierent sed etiam facultatibus suis sublevavit: huic, inquam, tali viro, quem nos senatus consulto conlaudare12 debemus, poteritne esse pacatus Antonius? quid? C. Caesari qui illum urbe, quid? D. [25] Bruto qui Gallia prohibuit? iam vero ipse se placabit et leniet provinciae Galliae a qua expulsus13 et repudiatus est? omnia videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis, plena odiorum, plena discordiarum14, ex quibus oriuntur bella civilia. nolite igitur id velle quod fieri non potest, et cavete, per deos immortalis! patres conscripti, ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis15.


1 esse pax D

2 ille vos D (ita mox

3 steterunt D: sederunt V

4 arma saga D: armato V: armati coni. Halm

5 itaque quod D: itaque Nipperdey

6 oppugnant, iis Faernus: oppugnatis V1: oppugnantes (-is V2) V2D

7 esse posse V: habere possunt D

8 desideret ns: desideres bt

9 si om. D

10 fiunt D

11 Visidio Vns: nisidio bt: Nasidio Ferrarius

12 collaudaremus nst

13 ei qua exclusus D

14 plena disc. om. V1

15 mittatis V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: