[35]
altera res est de honoribus: de quibus deinceps intellego
esse dicendum. sed qui ordo in sententiis rogandis servari
solet, eundem tenebo in viris fortibus honorandis. A Bruto
igitur, consule designato, more maiorum capiamus exordium.
cuius ut superiora omittam, quae sunt maxima illa quidem
sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata,
quibusnam verbis eius laudes huius ipsius temporis consequi
possumus? neque enim ullam mercedem tanta virtus
praeter hanc laudis gloriaeque desiderat; qua etiam si
careat, tamen sit se ipsa contenta: quamquam1 in memoria
gratorum civium tamquam in luce posita laetetur2. laus igitur
iudici testimonique nostri tribuenda Bruto est.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.