8. M. vero
Antonium quis est qui civem possit iudicare potius quam
taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris
sedens audiente populo Romano dixerit nisi victorem victurum
neminem? num1 putatis, patres conscripti, dixisse
eum minacius quam facturum fuisse? quid vero quod in
contione dicere ausus est, se, cum magistratu2 abisset, ad
urbem futurum3 cum exercitu, introiturum quotienscumque
vellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano
servitutem?
[22]
quod autem eius iter Brundisium, quae festinatio,
quae spes, nisi ad4 urbem vel in urbem potius exercitum
maximum adduceret? qui autem dilectus centurionum,
quae effrenatio impotentis animi! cum eius promissis
legiones fortissimae reclamassent5, domum ad se venire
iussit centuriones quos bene sentire de re publica cognoverat
eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum
gravis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit.
quo6 animo hunc futurum fuisse censetis in nos quos
oderat, cum in eos quos numquam viderat tam crudelis
fuisset, et quam avidum in pecuniis locupletium7 qui
pauperum sanguinem concupisset? quorum ipsorum bona,
quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque
discripsit8.
[23]
atque ille furens infesta iam patriae signa
a9 Brundisio inferebat; cum C. Caesar10 deorum immortalium
beneficio, divina11 animi, ingeni, consili magnitudine, quamquam
sua12 sponte eximiaque virtute, tamen approbatione
auctoritatis meae colonias patris13 adiit14, veteranos milites
convocavit15, paucis diebus exercitum fecit, incitatos latronum16
impetus retardavit. postea vero quam legio Martia ducem
praestantissimum vidit, nihil egit aliud nisi ut aliquando
liberi essemus; quam est imitata17 quarta legio.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 num D: non V
2 magistratu V2s1: magistratus cett
3 futurum Vb: venturum nst introiturum] et exiturum add. Cobet
4 nisi ut ad bns
5 clamassent V
6 quo V2D: quam V1: quonam coni. Halm
7 locupletum bt
8 discripsit Bücheler: descripsit codd.
9 a om. D
10 C. om. D
11 divina b: divini Vnst, Cus.
12 quam sua D
13 patris D: patrias V
14 adit V1, Cus.
15 confecit Lambinus
16 latronis D
17 fort. imitata est (numeri gratia, cf. Zielinski, p. 134)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.