previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. verum praeterita omittamus: etiamne hanc moram1, dum proficiscantur legati, dum revertantur? quorum exspectatio dubitationem belli adfert. bello autem dubio quod potest studium esse dilectus?

quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionem23 nullam censeo faciendam; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendam4; tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam tota5. [32] quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. sentiet sibi bellum cum re publica esse susceptum; experietur consentientis senatus nervos atque viris; nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. quarum partium? alteri victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus. hoc vero bellum non est ex6 dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque optionem7 distributae. [33] legi epistulam Antoni quam ad quendam vii virum, capitalem hominem, conlegam suum, miserat. 'quid concupiscas tu videris: quod concupiveris certe habebis.' en8 ad quem legatos mittamus, cui bellum moremur inferre: qui ne sorti quidem fortunas nostras destinavit9, sed libidini cuiusque nos ita addixit ut ne sibi quidem quicquam integrum quod non alicui promissum iam sit reliquerit. cum hoc, patres conscripti, bello10, inquam, decertandum est, idque confestim; legatorum tarditas repudianda est. [34] quapropter ne multa nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publicam commendandam censeo eisque permittendum ut rem publicam defendant provideantque ne quid res publica detrimenti accipiat, censeoque ut eis qui in exercitu M. Antoni11 sunt ne sit ea res fraudi, si ante Kalendas Februarias ab eo discesserint. haec si censueritis, patres conscripti, brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque vestram recuperabitis. si autem lenius agetis, tamen eadem, sed fortasse serius12 decernetis. de re publica quoad rettulistis satis decrevisse videor.


1 moram V1: adferemus add. cett.

2 mentionem menti nst: mentio quis non videt quam alieno tempore nunc a vobis facta est b.

3 Hic incipit in D magna lacuna usque ad vi. 18

4 gerendam Lambinus: censeo add. V

5 tota Muretus: totam V

6 est ex ed. Gryph.: ex V

7 optionem Manutius: opinionem V

8 en Lambinus: em V: hem ed. R

9 destinavit Ferrarius: destinuit V

10 bello V: bello, bello Naugerius (1)

11 exercitu M. Klotz: exercitum V: exercitu Poggius

12 sero Cobet

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: