previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. nihil umquam longius his1 Kalendis Ianuariis mihi visum est, patres conscripti: quod idem intellegebam per hos dies uni cuique vestrum videri. qui enim bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant; nos2 autem, tum cum maxime consilio nostro subvenire communi saluti oporteret, in senatum non vocabamur3. sed querelam praeteritorum dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur. atque ut oratio consulum animum meum erexit spemque attulit non modo salutis conservandae verum etiam dignitatis pristinae recuperandae, sic me perturbasset eius sententia qui primus rogatus est, nisi vestrae virtuti constantiaeque confiderem. [2] hic enim dies vobis4, patres conscripti, inluxit, haec potestas data est5 ut quantum virtutis, quantum constantiae, quantum gravitatis in huius ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis. recordamini qui dies nudius tertius decimus fuerit, quantus consensus vestrum6, quanta virtus, quanta constantia; quantam sitis a7 populo Romano laudem, quantam gloriam, quantam8 gratiam consecuti. atque illo die, patres conscripti, ea constituistis ut vobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium. [3] pacem volt M. Antonius? arma deponat9, roget, deprecetur. neminem aequiorem reperiet quam me cui, dum se civibus impiis commendat, inimicus quam amicus esse10 maluit. nihil est profecto quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse aliquid quod concedi possit roganti; legatos vero ad eum mittere de quo gravissimum et severissimum11 iudicium nudius tertius decimus feceritis, non iam levitatis est, sed, ut quod sentio dicam, dementiae.


1 his om. D

2 nos V: non D

3 non voc. convoc. bns: voc. t

4 dies vobis V, Cus.: vobis dies D

5 haec... est del. Cobet

6 vester Reid (cf. iv. 1)

7 sitis a ns: sit ista V, Cus.: sint a bt

8 quantam om. D

9 ponat D

10 esse quam amicus D fort. maluerit (numeri causa, cf. Zielinski, p. 138)

11 et severissimum om. D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: