10. minimis momentis, patres conscripti,
maximae inclinationes temporum fiunt, cum in omni casu
rei publicae tum in bello et maxime civili quod opinione
plerumque et fama gubernatur. nemo quaeret quibuscum
mandatis legatos miserimus: nomen ipsum legationis ultro
missae timoris esse signum videbitur. recedat a Mutina,
desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia; non est
verbis rogandus, cogendus est1 armis.
[27]
non enim ad Hannibalem
mittimus ut a Sagunto recedat, ad quem miserat
olim senatus P. Valerium Flaccum2 et Q. Baebium Tampilum3—qui,
si Hannibal non pareret, Carthaginem4 ire
iussi sunt5: nostros6 quo iubemus7 ire, si non paruerit Antonius?—ad
nostrum civem mittimus8, ne imperatorem9, ne
coloniam10 populi Romani oppugnet. itane vero? hoc per
legatos rogandum est? quid interest, per deos immortalis,
utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum,
coloniam populi Romani praesidi causa conlocatam? Belli
Punici secundi quod contra maiores nostros Hannibal
gessit causa fuit Sagunti oppugnatio. recte ad eum legati
missi: mittebantur ad Poenum, mittebantur pro Hannibalis
hostibus, nostris sociis. quid simile tandem? nos ad civem
mittimus11 ne imperatorem populi Romani, ne exercitum,
ne coloniam circumsedeat, ne oppugnet, ne agros depopuletur,
ne sit hostis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 est D: et V1: est et V2, Cus.
2 Flaccum anfalcum (an f. ns) D
3 Tampilum Faernus: Pamphilum codd.
4 Karthaginem V
5 iussi sunt V2D: iusserunt V1: iussi erant Halm
6 nostros legatos D
7 iubebimus ns
8 ad ... mittimus om. D
9 imperatorem coloniamque D
10 coloniam V, Cus.: coloniamque D
11 mittimus Vb: mittemus nst
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.