previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. nam quod ei qui Caesari invident simulant se timere, ne1 verendum quidem est ut tenere se possit, ut moderari, ne honoribus nostris elatus intemperantius suis opibus utatur. [49] ea natura rerum est, patres conscripti, ut qui sensum verae gloriae ceperit quique se ab senatu, ab equitibus Romanis populoque Romano universo senserit civem carum2 haberi salutaremque rei publicae, nihil cum hac gloria comparandum putet. Vtinam C. Caesari, patri dico, contigisset adulescenti ut esset senatui atque optimo cuique carissimus3! quod cum consequi neglexisset, omnem vim ingeni, quae summa fuit in illo, in populari levitate consumpsit. itaque cum respectum ad senatum et ad bonos non haberet, eam sibi viam ipse patefecit ad opes suas amplificandas quam virtus liberi populi ferre non posset. eius autem fili longissime diversa ratio est: qui cum omnibus carus4 est, tum optimo cuique carissimus. in hoc spes libertatis posita est; ab hoc accepta iam salus; huic summi honores et exquiruntur et parati sunt. [50] cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus? quid enim stultius quam inutilem potentiam, invidiosas opes, cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam anteferre verae, gravi, solidae gloriae? an hoc vidit puer: si aetate processerit, non videbit? 'at est quibusdam inimicus clarissimis atque optimis civibus.' nullus iste timor esse debet. omnis Caesar inimicitias rei publicae condonavit; hanc sibi iudicem constituit, hanc moderatricem omnium consiliorum5 atque factorum. ita enim6 ad rem publicam accessit ut eam confirmaret, non ut everteret. omnis habeo cognitos sensus adulescentis. nihil est illi re publica carius, nihil vestra auctoritate gravius, nihil bonorum virorum iudicio optatius, nihil vera gloria dulcius. [51] quam ob rem ab eo non modo nihil timere sed maiora et meliora exspectare debetis, neque in eo qui ad D. Brutum obsidione liberandum profectus sit timere ne memoria maneat domestici doloris quae plus apud eum possit quam salus civitatis. audeo7 etiam obligare fidem meam, patres conscripti, vobis populoque Romano reique publicae; quod profecto, cum me nulla vis cogeret, facere non auderem pertimesceremque in maxima re periculosam opinionem temeritatis8. promitto, recipio, spondeo, patres conscripti, C. Caesarem talem semper fore civem qualis hodie sit9 qualemque eum maxime velle esse et optare debemus.


1 ne Poggius: non V

2 carum Ferrarius: clarum V (cf. 1. 35)

3 clarissimus Cus.

4 carus suppl. Muretus

5 consiliorum suppl. Halm hoc loco (cf. x. 20 et 23), ante omnium Faernus

6 ita enim ut enim V: ita enim animatus coni. Müller

7 audeo Halm: audebo V (sed -ebo in ras. m. 2)

8 post temeritatis aliquid intercidisse putat Ernesti, velut nisi eum plane perspectum haberem

9 sit est coni. Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: