previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. sed auspiciorum nos fortasse erimus interpretes qui sumus eius conlegae: num ergo etiam armorum interpretes quaerimus? primum omnes fori aditus ita saepti ut, etiam si nemo obstaret armatus, tamen nisi saeptis revolsis introiri in forum nullo modo posset; sic vero erant disposita praesidia ut quo modo hostium aditus urbe1 prohibentur castellis et operibus, ita2 ab ingressione fori populum tribunosque plebis propulsari videres. [10] quibus de causis eas leges quas M. Antonius tulisse dicitur omnis censeo per vim et contra auspicia latas eisque3 legibus populum non teneri. si quam legem de actis Caesaris confirmandis deve dictatura in perpetuum tollenda deve coloniis4 in agros deducendis tulisse M. Antonius dicitur, easdem leges de integro ut populum teneant salvis auspiciis ferri placet. quamvis enim res5 bonas vitiose per vimque tulerit, tamen eae6 leges non7 sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis auctoritate nostra repudianda est. [11] illa vero dissipatio pecuniae publicae ferenda nullo modo est per quam sestertium8 septiens miliens falsis perscriptionibus donationibusque avertit9, ut portenti simile videatur tantam pecuniam populi Romani tam brevi tempore perire potuisse10. quid? illi tot immanes quaestus ferendine quos M. Antoni exhausit11 domus? decreta falsa vendebat, regna, civitates, immunitates in aes accepta pecunia iubebat incidi. haec se ex commentariis C. Caesaris12, quorum ipse auctor erat, agere dicebat. calebant13 in interiore aedium parte totius rei publicae nundinae; mulier sibi felicior quam viris auctionem provinciarum regnorumque faciebat; restituebantur exsules quasi lege sine lege; quae nisi auctoritate senatus rescinduntur, quoniam ingressi in spem rei publicae recuperandae sumus, imago nulla liberae civitatis relinquetur. [12] neque solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret14, sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat; syngraphae obsignabantur; senatus consulta numquam15 facta ad aerarium deferebantur16. huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. foedera interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, ipsarumque rerum17 falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. quibus rebus tanta pecunia una in domo18 coacervata est ut, si hoc genus pecuniae19 iure redigatur20, non sit pecunia rei publicae defutura.


1 urbe om. D

2 ita hoc loco habet n2 (ita ed. k., Madvig): ante castellis cett.

3 eisque V: suisque D

4 coloniis ns: colonis cett

5 enim res V: ergo leges D

6 eae n, Halm: ae V: oeae s: a t: hae b

7 non om. D

8 sestertium om. D

9 vertit D

10 potuisse K (= Kaput) add. V, cf. Cat. 1. 26, Rab. perd. 4

11 illi tot ... exhausit scripsi: illi ... tota exhausit codd.: illi ... tota ex re p. hausit Pluygers

12 C. om. D

13 calebant om. D

14 ex Caesare diceret D

15 numquam V: tamquam D

16 referebantur D

17 earumque rerum D

18 unam in domo V: unam in domum Garatoni

19 pecuniae Ursinus: pene V: om. D: rapinae Kayser: fort. praedae

20 iure redigatur scripsi: in unum redigatur codd. (v. l. unum vel unam e v. 1 huc illata est): in aerarium redigatur Orelli

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: