previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. primum duces eos laudavistis qui contra illum bellum privato consilio suscepissent; deinde milites veteranos qui, cum ab Antonio in colonias essent deducti, illius beneficio libertatem populi Romani anteposuerunt. [4] quid? legio Martia: quid? quarta, cur laudantur1? si enim consulem suum reliquerunt, vituperandae sunt; si inimicum rei publicae, iure laudantur. atqui cum consules nondum haberetis, decrevistis ut et de2 praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quoque tempore3 referretur. placet eodem tempore praemia constituere eis qui contra Antonium arma ceperint et legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum sit honestiora decreta esse legionum quam senatus: si quidem4 legiones decreverunt senatum defendere contra Antonium, senatus decernit legatos ad Antonium. Vtrum hoc est confirmare militum animos an debilitare virtutem? [5] hoc dies duodecim profecerunt ut, quem nemo praeter Cotylonem5 inventus sit qui defenderet, is habeat iam patronos etiam consularis? qui utinam omnes ante me sententiam rogarentur!—quamquam suspicor quid dicturi sint6 quidam eorum, qui post me rogabunturfacilius contra dicerem si quid videretur. est enim opinio decreturum aliquem M. Antonio7 illam ultimam Galliam quam Plancus obtinet. quid est aliud omnia ad bellum civile hosti8 arma largiri, primum nervos belli, pecuniam infinitam qua nunc eget, deinde equitatum quantum velit? equitatum dico? dubitabit, credo, gentis barbaras secum adducere. hoc qui non videt, excors, qui cum videt decernit, impius est9. [6] tu civem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum pecunia10, peditatu, equitatu, copiis instrues? nullae istae excusationes sunt: 'meus amicus est.' sit patriae prius. 'meus cognatus.' an potest cognatio propior ulla11 esse quam patriae in qua parentes etiam continentur? 'mihi pecuniam tribuit.' cupio videre qui id audeat dicere12. quid autem agatur cum aperuero, facile erit statuere quam sententiam dicatis aut quam sequamini.


1 laudatur V

2 ut et de D: ut et V: ut de Halm

3 tempore V: die D

4 legionum... quidem om. V1

5 Cotylonem bt (cf. Plut. Ant. 18): Cotyian Cotyionem V1 (an post Cotyian add. V2): Cotylam eam (iam n2) ns: Cotylam ante Stangl

6 sunt D

7 M. nst: om. Vb

8 hosti Vb: hostilia nst

9 est Lambinus: om. codd.

10 exercitu pecunia D

11 ulla propior D

12 attri. D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: