previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. illud vero taeterrimum non modo aspectu sed etiam auditu1, in cella Concordiae conlocari armatos, latrones, sicarios; de2 templo carcerem fieri; opertis3 valvis Concordiae, cum inter subsellia senatus versarentur latrones, patres conscriptos sententias dicere. [19] huc nisi venirem Kalendis Septembribus, etiam4 fabros se missurum et domum meam disturbaturum esse dixit. Magna res, credo, agebatur: de supplicatione referebat. veni postridie: ipse non venit. locutus sum de re publica, minus equidem libere quam mea consuetudo, liberius tamen quam periculi5 minae postulabant. at ille homo vehemens et violentus, qui hanc consuetudinem libere dicendi excluderetfecerat enim hoc idem maxima cum laude L. Piso xxx6 diebus ante7inimicitias mihi denuntiavit; adesse in senatum iussit a. d.8 xiii. Kalendas Octobris. ipse interea xvii9 dies10 de me in Tiburtino Scipionis declamitavit, sitim quaerens; haec enim ei causa esse declamandi solet. [20] cum is dies quo me adesse11 iusserat, venisset, tum vero agmine quadrato in aedem Concordiae venit atque in me absentem orationem ex12 ore impurissimo evomuit. quo die, si per amicos mihi cupienti in senatum venire licuisset, caedis initium fecisset a me; sic enim statuerat; cum autem semel gladium scelere imbuisset, nulla res ei finem caedendi nisi defetigatio et satietas attulisset. etenim aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui myrmillo Mylasis depugnarat; sanguinem nostrum sitiebat, suum in illa gladiatoria pugna multum profuderat. hic pecunias vestras aestimabat; possessiones notabat et urbanas et rusticas; huius mendicitas aviditate coniuncta in fortunas nostras imminebat; dividebat agros quibus et quos volebat; nullus aditus erat privato, nulla aequitatis deprecatio. tantum quisque13 habebat possessor quantum reliquerat divisor Antonius. [21] quae quamquam, si leges inritas feceritis, rata esse non possunt, tamen separatim suo nomine notanda censeo, iudicandumque nullos vii viros fuisse, nihil placere ratum esse quod14 ab eis actum diceretur15.


1 non modo .. auditu Schütz: non modo auditus (-tu Cus.), sed etiam aspectu V, Cus.: auditu non modo aspectu D

2 de V, Cus.: e D

3 apertis Cus.

4 etiam hoc loco posuit Halm: ante Kal habet V, post huc D: fort. huc nisi venirem etiam fabros (del. Kal. Sept.)

5 pericula D

6 xxx ns: triginta cett

7 ante me D

8 a d. ad D: om. V

9 xvii t: septemdecim cett.

10 dies b: diebus V: dies, ut digestio potius quam declamatio videretur nst

11 adesse D: ad V

12 ex V, Cus.: om. D

13 tantum quisquerat divisor D med. omissis

14 quod V: quod elegissent aut quod D

15 dicetur Madvig

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: