previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. quo ille nuntio audito cum senatum vocasset adhibuissetque consularem qui sua sententia C. Caesarem hostem iudicaret, repente concidit. [24] post autem neque sacrificiis sollemnibus factis neque votis nuncupatis non profectus est, sed profugit paludatus. at quo? in provinciam firmissimorum et fortissimorum1 civium qui illum, ne si ita quidem venisset ut nullum bellum inferret, ferre potuissent2, impotentem, iracundum, contumeliosum, superbum, semper poscentem, semper rapientem, semper ebrium. at ille cuius ne pacatam quidem nequitiam quisquam ferre posset bellum intulit provinciae Galliae; circumsedet3 Mutinam, firmissimam et splendidissimam populi Romani coloniam; oppugnat D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, civem non sibi, sed nobis et rei publicae4 natum. [25] ergo Hannibal hostis, civis Antonius? quid ille fecit hostiliter quod hic non aut fecerit aut faciat aut moliatur5 et cogitet? totum iter Antoniorum6 quid habuit nisi depopulationes, vastationes, caedis, rapinas? quas7 non faciebat Hannibal, quia8 multa ad usum suum9 reservabat: at hi10, qui in horam viverent, non modo de fortunis et de11 bonis civium, sed ne de utilitate quidem sua cogitaverunt.

ad hunc, di boni! legatos mitti placet? Norunt isti homines formam rei publicae12, iura belli, exempla maiorum, cogitant quid populi Romani maiestas, quid senatus severitas postulet? legatos decernis13? si, ut deprecere14, contemnet; si, ut imperes15, non audiet; denique quamvis severa legatis mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc quem videmus16 populi Romani restinguet ardorem, municipiorum atque Italiae franget animos. Vt omittam haec quae magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet bello. [26] quamvis dicant quod quosdam audio dicturos: 'legati proficiscantur: bellum nihilo minus paretur,' tamen legatorum nomen ipsum et animos molliet17 et belli celeritatem morabitur.


1 et fortissimorum om. V1

2 bellum inferre potuissent V

3 circumsedit (-de V1) V2D: corr. Faernus

4 rei p. V: p. r. D

5 aut ante moliatur om. V

6 Antonii V2D

7 quas V: quae D

8 quia D: qui V1: quam V2

9 suum om. D

10 at hi Naugerius (2): et hii b: haec V: haec ii nst vivent V: vivunt ed. Campani

11 et de V: de D

12 famam rei p. b

13 decernitis (cern. t) D

14 deprecentur D

15 imperetis (-petr- t) D

16 vidimus D

17 molliet D: hominum V: hominum molliet Graevius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: